- META
- METAin Circo, creta erat et terminus, in quo currendi finem faciebant quadrigae et palmam accipiebant: Victoriae nota, Solino, c. 47. quod solae victrices quadrigae, quae metam septimo circumagere anticipâssent, eousque decurrebant praemium accepturae. Eidem locus palmae, at Plinio l. 35. c. 17. Creta, coronâ enim et palmâ ibi loci donabantur victores, qui cretâ praeductus fuit, quique non longe aberat a carceribus. Unde βάλβίδα Graeci tam initium, quam finem cursus vocant, quia a carceribus, unde exierant, revertebantur et cursum ibidem terminabant, coronabanturque. Pollux, ἵνα δὲ παύονται, τέλος, καὶ τέρμα καὶ βατὴρ, ἔιοι δὲ βαλβίς Fuêre autem tum primae, tum secundae metae, circa quas ambas pariter currebant, et in quarum medio fuit obeliscus. Nisi enim primae metae fuissent, pro lubitu suo agitatores contrahere spatia potuissent et brevioribus gyris cursus circumflectere. Praeterea, nondum aedificatis Circis, quum in patentibus ad littora campis ludi equestres antiquitus celebrarentur, metae semper duae statuebantur (stipites primitus ingentes querni et lapides terminales) una, unde cursus auspicarentur, altera, quam ad finem agerent circumflecterentque: nam ex ultima meta reversi, primam quoque circumibant. Stat. l. 2. Thebaid. de Ludia Equestribus in Archemori honorem celebratis.Metarum instar erant, hinc nudo robore quercusOlim omnes exuta comas, hinc saxeus umbo.Arbiter Agricolis.Et quidem in Circo Constantinopolitano, Meta ultima dicebatur σφενδόνη: quod eâ parte Circus in angustias cogeretur, ad instar fundae, quae medio latior est, utrinque strictior. Circum namque utrinque claudiin teretem orbem, dixit Corippus: Quo modo pars prima Circi, ubi primae metae, non minus σφενδόνη appellari meruerit. An potius σφενδόνη Meta illa appellata est, a basis forma, quae instar palae annuli haberet, ita enim et Graeci palam annuli vocârunt. Ovatae certe formae instar erat; cui similis in Veterib. nummis metarum basis, tresobeliscos sustinens, conspicitur. Graeci autem mentionem non faciunt, in Circo suo describendo, nec primarum, nec ultimarum metarum, sed θύρας opponunt τῇ σφενδόνῃ. carceres et ostia Circi fundae eiusdem, ubi σφενδόνη, pro ultima meta, seu parte Circi, in qua ultimae metae. Chrysostomus, Ο᾿υκ ἀπὸ λεύκης ἐπὶ σφενδόνην μιλιοδρομῶν, Non a creta ad fundam spatia decurrens: creta vero ad primas metas. Obtinebant porro, ut Cassiodorus habet, tres summitates metae: et sane in utraque tres velut obelisci ab una basi surgebant ut ex nummis quoque liquet, Graeci, Οἱ δὲ τρεῖς ὀβελοὶ τὴν τρίςτοιχον φύσιν δηλοῦσι. An vero septies eadem meta lustranda esset, an septem metae lustrandae, quaerunt Eruditi? Certe Poetae, Septimae metae meminerunt, et Cassiodorus, septem metis certamen omne peragi, dicit. Sed septima meta Poetis dicitur, pro septimo metae flexu, et Cassiodorus septem metas vocat, quae alii septem spatia, septem curricula, septem orbes, septem vias, κύκλους, διαύλους. ςτάδια καμπτῆρας. Nec obstat, quod Metas Latini numerô multitudinis dicunt, non Metam; quia in una Meta, uti dictum, tresveluti erant metae: Hinc Metas primas, seu intimas, Metas ultimas, Metas Murcias, quae eaedem cum primis, passim vocant Ausctores; qui tres obeliscos superioris metae vel ultimae, Saturno, Iovi et Martidedicatos scribunt: tres in ferioris sive primae, Mercurio, Veneri et Lunae; cum medius obeliscus, qui singularis erat et maximus, Soli esset consecratus. Crepido vero illa sive suggestus, sive agger, qui ab una ad alteram pertinebat, et ut ramque coniungebat, κρηπὶς μέση τοῦ ἱπποδρόμου, Euripi nomine, insimâ aetate venit, etc. Meta autem ad sinistram erat circumflectenda, in quo proin cum victoria reposita esset, dubium non est, quin maximam ad palmam apiscendam momentum attulerint sinisteriores funales. Quare praestantissimus quadrigae equus et adprime flecti facilis frenoque docilis, ac coeteris doctior, ad funem sinister locabatur. Hinc Silius l. 3. in ludis Scipionis, cum coeterarum quadrigarum unum duntaxat equum nominet eumque ut par est intelligi, funalem sinistrum, in quadriga Iberiagitatoris duos funales nominatim commendavit, Caucasum et Pelorum, versibus quos ita legi iubet Salmasius:Tertius aequatâ currebat fronte PeloroCaucasus: ipse asper, nec qui cervicis arnaretAdplausae blandos sonitus, clausumque cruentoSpumeus admorsu gauderer mandere ferrum.At docilis freni et docilis parere PelorusNon unquam offusum sinuabat devius axem.Sed laevo interior stringebat tramite MetamUbi duos, uti dictum, nominat funales in illo eurru, Caucasum dextrum, h. e. δεξιόσειρον, Pelorum sinistrum, numquam demum a meta aberrantem, sed eam interiore orbitâ doctum stringere, Eos aevatâfronte currere ambos dicit, quia funalis uterque. In certamine vero ipso obeundo, ubi spes victoriae allubescit, cui incumbendum, tum Pelorum solum alloquitur et animare conatur agitator, ut ex quo victoria potifsimum penderet:Attonitus tum spe tantâ, genitore Pelore,Te Zephyro eductum, nunc nunc ostendere tempus.Ergo et in coeterisquadrigis, qui soli totius currûs nomine laudantur, equi, de funalibus finistris audien di sunt, utpote quibus victoriam acceptum referrent victores, spem victi, quantamcumque vincendi habuissent, deberent. Id quod diserte ex Panchate equo colligas, quem solum pro curru secundi agitatoris nomine laudavit:—— —— usque ad colla repenteCornipedum protentus, et in capita ardua pendens,Concitat ardentem, quo ferret lora secundus,Panchatem, vocesque addit, cum verbere mixtas.Tene Astur certante ferat quisquam aequore palmamErepto, consurge, vola, perlabere campum.Ex omnibus unum Panchatem urgens et excitans ad palmam, quia ferebat lora secundus, i. e. quia funalis erat sinisterior etc. Hinc itaque praecipui honoris ac meriti in quadriiugis curribus et Circo destinatis funales sinistri equi fuêre. sed et Heroum aevo Meta sinistro gyro circumiri solebat et in ea flectenda sinistri equi prima ac praecipua erat opera Quare etiam tum equus inter coeteros optimus eligebatur, qui sinistrum in curtu locum teneret. Homer. Il. Ψ. v. 336.——— ἀτὰρ τὸν δεξιὸν ἵππονΚένσαι ὁμοκλήσας, εἶξαι δε οἱ ἕνια χερσὶνΕ᾿ννύσση δε τοι ἵππος ἀριςτερὸς ἐγχριμφθήτω.Quae eadem ars in Circo invaluit, sub postremis Graeciae et Romanorum temporibus etc. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Solin. p. 898. et seq. ut et hîc passim, inprimis in Campteres, Missus, Miliariiagitatores, Murcia, Stringere etc. In mola quid meta sit, vide supra Catillus: utialiam vocis notionem infra voce Mota: quid vero in Reagrimensoria signisicet, dicemus infra ibid. voce Signum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.